Antonio Guaineri’s “De Balneis”

De notificatione balneorum & eorum munere.   Cap  .I.

Qvia no[n]nulli Viri doctissimi balneorum quorunda[m] in Italia existentium virtutes descripserunt propter mirabiles ipsorum effectus, adeo famosa habita sunt : vt a remotissimis etia[m] partibus ad ea caterua languentium confluat.  Sunt item alia de quibus tum propter guerras, tum propter euenientes tam frequenter pestes, apud modernos null scriptura reperitur. Et nisi superexcellentis virtutis essent, de eis amplius nulla mentio fieret. Haec quae dixi virtuosa balnea in marchionatu Montisferrati in nobilissimo olim aq[a]esan[a]e comitatu insimulatio vnius ciuitatis, quae ab ipsis aquis calidis nomen retinuit, sita sunt. Ea enim Aquis ciuitas illius antiquissimi comitatus caput est : & quia aqu[a]e illau calid[a]e innumerabilibus [a]egritudunibus subueniebant, Aquae sanae antiquitus nominaba[n]tur. Et iterum aquae sane comitatus dictus est. Fuit h[a]ec qu[a]e dixi tam antiqua ciuitas a Syluio primo latinoru[m] Rege co[n]dita : vt eius in annalibu[us] legi Aquae. & tu[n]c syluia dicta est. Post adue[n]tu[m] vero Christi, hi semp[er] fidelissimi fuere christiani : sic vt h[a]eresis in eis nu[n]quam reperta sit. Cuius causa beatus Syluester papa episcopalem sedem sibi co[n]donauit: a quo deinceps syluestris dicta est. Verum totie[n]s haec misella ciuitas euersa est : vt tam sylui[a]e quam syluestri[a]e nominibus abolitis antiquum solu[m].  Aquis nome[n] retinuit, qu[a]e octinge[n]tos ia[m] a[n]nos sub ditione sup[er]illustris

Alarami famili[a]e Marchionum fuit : interpolate tamen : vt in ipsorum Marchionum chronicis s[a]epe legi: sed eius vltima destructio Roberti Regis tempore fuit. Tunc. n. propter partialitates depopulata rema[n]sit: & qu[a]e ibidem pulcherrima palatia fuera[n]t funditus euersa : solum templorum vestigijs derelictus: qu[a]e ver[a]e fabric[a]e & ingentis adeo erant pulchritudinis: vt ciuitatem illam magnificam fuisse facile iudicares. attamen vim tantam subuersio illa habere non potuit: pestes item nec guerr[a]e : quin ad ea balnea anno singulo ob ad mirabiles ipsoru[m] virtutes, plurimi langue[n]tes con uenire[n]t : propter quod tuguria aliqua : tu[n]c circun[a]edificata sunt : & eius causa ciuitatis illius nomen extingui non potuit. Tandem gentibus pr[a]efati Roberti Regis cum gentibus cuiusdam Ioannis montisferrati Marchionis viri in armis victoriosissimi super Kerie[n]si territorio in gamenari[a]e campo in bello conuenientibus, fuit Marchio ipse victor. vnde Roberto Rege tam a Ianua quam alijs ab oris Itali[a]e pulso, antiquum Marchionale dominiu[m] h[a]ec nostra Aquis ciuitas resumpsit : & adhabitandum illuc iuerunt plurimi, ita vt adolere inceperit : & deo laudes in diem crescunt : ac citra annos quatuor tantum vbique balneorum illorum fama excreuit : qu[a]e tot annis propter assignatas causas suffocata remanserat : q[?] aliqui illustres viri magnifici quoq[ue] nonulli varijs oppressi languoribus veniunt. Inter quos fuit Estensis, Marchio quoq[ue] Ma[n]tue : quorum gratia cum meo illustrissimo domino domino Montisferrati Marchione pr[a]efat[a]e ciuitatis d[omi]no naturali illuc accessi. tu[n]c .n. pluries diuersis aegritudinibus infecti illic aderant : dequorum conualescentia admirabantur omnes : sic vt effectus illos diuinitus potius prouenire quam naturaliter arbitrarentur. Qua[m] ob causam vt virtutes eoru[m] potius inuestigarem pluries ex aqua fontium balneorum sublimatione facta f[a]eces conspexi : quarum vt quantitatis co[m]parationem faciam : tres partes salis continent. nitri vnam : aluminis parum : sulfuris vero quo ad apparentiam : ipsum enim cum sale an nitro cum quo symboleitatem maiorem habet est commixtum. Et licet apparenter de eo nihil sit, tantus est eius odor vt subiectum mineram illam sulfuream totam iudicares. Vnde eius pauca quantitas aliorum multam quantitatem vinceret in odore. Ciues autem illi loquentes sensualiter nitrosam mineram istam a pr[a]edominio esse aiunt : & hoc ex nitro esse arguunt, quod in fontis balnei parietib[us] adh[a]eret. Sed materia[m] illa[m] co[n]spexi in qua salis portio notabilis erat plus tn[ ?] nitri est quia vbi caetera sint paria quam sal nitru[m] facilius sublimatur.

Cum ergo fo[n]s ille circum lapidibus inuoluatur, vapores ab aquis illis eleuati qui parietibus adh[a]ere[n]t, pro maiori parte a nitro quam a sale resoluuntur. Nil itaq[ue] mirum si nitri, quam salis quantitas sit maior : sed in fecibus per sublimationem derelictus maior salis erat quantitas. At quantum ad virtutes parum de hac diuersitate curarem, cu[m] omnes nitri species conuersi secundum magis & minus, in virtute tamen salis satis proinquat : vt philosophi de virtutibus nitri tractantes inquiu[n]t. Sed his balneis non aliter quam theriacae magnae accidit : in qua corruptis compone[n]tium formis in ea resultat complexio qu[a]eda[m], per quam venenu[m] omne necat. quod tamen simplex nullum per se faceret. Sic ex sale, nitro, alumine, & qu[a]e in aquis istis reperiuntur : qu[a]edam sit co[m]mixtio, per quam complexio vna resultat : virtute cuius balnea illa sic virtuosa fiunt. Ad quod superc[a]elestis etiam in fluxus adiuuat: quo mediante ex virtute miscibilium in aquis, illic virtus sic preciosa manet: quia quantu[m]cu[n]q[ue], salis nitri, aluminis, ac sulfuris quoq[ue] miner[a]e: qu[a]e in his balneis reperitur : po[n]dus scires : & cum quibus vis aquis ea commisceres: in his tame[n] virtutem talem qualis ea est qu[a]e dictis in balneis virtute superc[a]elestium principaliter refluente reperitur: tribuere posses. Nu[n]quam fons adeo intens[a]e est caliditatis, vt imposita depilanda gallina veluti sunt pulli : sues : & talia statim depilant[?] : nec quis sine nocumento caliditatem illam pati[?] posset. Balnea vero polita satis: & sub diuo posita ibi prope fontem situata sunt : quibus per canale quoddam fontis aqua cum libet defluit : & talem in eis temperiem recipit: vt quis in ea trahere moram deinceps sine l[a]esione possit : sunt & ibi prope alia cooperta balnea, qu[a]e ab eode[m] fonte aqua[m] recipient polita valde : in quibus honeste magistam viri quam mulieres se balneant : iuxta qu[a]e sudatoria seu stuffa est perpolita satis: & ad hanc no[n] est vulgarium liber aditus. Clara est balneorum aqua: & adeo peruia, vt denarius in fundo proiectus, videri queat. Sed de me[n]se Maij eius color ad aliquale[m] viriditatem mutatur: quod est quia tunc de minera plus cu[m] aquis illis co[m]miscetur : propter quod grossioris ac maioris fiunt ponderis. Nam qu[a]elibet mineralis virtus a sole ab alijsque stellis virtute[m] recipit: qu[a]e illo me[n]se qua[m] alijs in nostroru[m] balneoru[m] minera multo fortior reperitur : nec est de hoc mirandum. Nam vt inquit Ianuens.Simo[n] auctoritate Plinij : in Macedonia est lac[us] quida[m] in quo circa canis ortu[m] noue[n]nis diebus fit nitru[m] : toti demq[ue] cessat ac rursus innatat : & deinde cessat. Et h[a]ec est natura solis, qu[a]e tu[n]c nitru[m] gignit : vt inquit. talis ergo virt[us] vt experie[n]tia docet in balneis

nostris de mense maij quam alijs in mensibus est fortior. Nimirum ergo si eo te[m]pore pr[a]edicta balnea in colorem viridem co[m]mutantur : quia tu[n]c in fluxum talem recipiunt: vt plus de minera quam alijs in mensibus cu[m] aqua misceatur : quia pote[n]tiora tunc fiunt : vt cives inquiu[n]t : aqua illa gustui est grata satis : de qua ciues illi fercula multa co[n]ficiu[n]t : panem quoq[ue] & plurimi languentes ex ea bibu[n]t : quia sitim extinguit & ve[n]trem laxat : vt ex eis mihi quidam retulerunt. Et in hoc balneorum nostrorum, qu[a]e intra ciuitatem sita sunt notificatio finem recipit.

De balneorum extrinsecorum notificatione ; atque qualis sit tam extrinsecorum quam intrinsecorum minera : quibus quoque in generali aegritudinibus conueniant. Cap. II.

Fluuius quida[m] Burinda nomina ab Aquis ciuitate, per passus fere quinge[n]tos in pr[a]esenti distat: super cuius vlteriori ripa est pratu[m] quoddam, quod olim, vt antiqui quidam referent, ad intra m[a]enia ciuitatus fuerat: & tant[a]e tu[n]c erat amplitudinis. Illa mir[a]e pulchritudinis era[n]t balnea: & de pn[?]ti quoq[ue] sunt : & propter inhabitatione[m], super ea ta[n]tum terra creuit : vt de eis vestigium nullum appareat : ibi sunt fontes aliquot calidissimi non artificio, sed sua spo[n]te facti : quorum minera (vt diligenter examinaui) a balneis ciuitatis paru[m] differt : plus tamen aluminis tene[n]t : in quorum c[a]eno sal & alumen visibiliter apparet. De quibus ipse collegi : gustaui quoq[ue] : id autem coenum tactui est adeo suaue vt fetam tangere iudicares : in quo virtus aquarum fontium viget aut multum. Ex aquis autem illis no[n] minus quam ex illis qu[a]e in ciuitate scaturiunt, postet panis confici : & alia item fercula. Est enum clara, limpida valde qu[a]e vt balneantium experientia docet euisdem est fere virtutis cum ea. Ratione tamen aluminis plus stypticat. Ac ex omnibus his tam horum fontium, qua[m] balneorum ciuitatis facile est proprietates inuestigare. Name tam ratio[n]e salis, quam nitri, quam aluminis calefaciunt & exiccant : & eorum stypticitate, plurimum membra confortant. Patet itaq[ue] q[?] in [a]egritudinibus, in quib[us] calefactio, exiccatio, & stypticatio fuerint necessaria, plurimum vale[n]t.

Sed philosopha[n]tium pace de his balneis miraculum quoddam mihi a fidedignis enarratu[m] describam : nec ea qu[a]e vltra burinda sunt perpolita plurimum errant & languentibus commoda : ad qu[a]e liber erat aditus nemini, quacunq[ue] esset infectus [a]egritudine prohibitus. Ciues autem ne leprosi, & similibus pollute maculis, sua intrarent balnea, phibebant. Quod Iesus crucifixus pati no[n] volens, quam tunc habebant virtutem, omnem subtraxit, caliditate[m] ibi solam derelinquens : & extrinscoru[m] virtus adaucta est. Vnde qui se in ciuitate balneabant nocume[n]tum potius quam iuuamentum facientes, querebantur. Su[n]t ciues, rei huius causam ignorantes, grandi admiratione com moti. Tandem quem tunc amicum dei habeba[n]t episcopum consuluerunt. Is vt glorioso Iesu placuit, prohibitionem ingressus leprosorum ad balnea deperditionis tam mirific[a]e virtutis fuisse causam arbitratus, totum populum secum in processione perduxit: dehinc vero deum deuote deprecatus est, vt eorum balneis restituere pristina[m] vir tutem dignaretur : promittens eorum ingressum deinceps vetitum nemini. Fuit eius oratio exaudita : & quam habebant virtutem in hodiernum vsq[ue] die[m] tenent. Hoc enum ciuitati diuinitus concessum est. ne s. nomen eius extingueretur : nisi. n. balnea ista tam virtuosa fore[n]t, abolita ia[m] essent : nec in ea amplius: vt vulgariu[m] verbo vtur : gallus vel gallina ca[n]taret. Non ergo ab re princeps philosophoru[m] Arist. balnea naturalia sacerrima nominauit. propter enum mirabiles talium virtutes esse videntur sacra. Nec mirum si his in nostris balneis miraculum istud apparuit. na[m] in balneis Apponi in territorio Paduano vt inquit Cassiodorus vir nominatissimus : duo erant balnea pro viris vnum. aliud pro mulieribus deputatum. Et si mulier aliqua in balneum viroru[m] intrastet, susserre ea haud quaqua[m] poterat : immo velut a bulliente oleo co[m]burebatur. hoc enim fecit deus gloriosus, vt vellet nos scire indignum esse, muliere[m] cum viro simul eodem balneo balneari. Narrat item q[?] si raptum furto animal ibi, vt fit, depilandum portaretur, potius caro fuisset ab ossibus separata, quam pilus minimus euelli potuisset. Patet igitur qualiter in quibusdam alijs balneis naturalibus miracula no[n] minus, quam in nostris apparuerint. habetis itaq[ue] qu[a]e & qualis sit balneoru[m] nostrorum minera : quibus quoq[ue] in generali [a]egritudinibus conueniunt.

Quae sunt balneorum praescriptorum proprietates, ac quibus particularibus aegritudinibus conueniant. Cap. III.

Vt balneorum istorum proprietates vobis facilius not[a]e fia[n]t: quibusq[ue] particularibus [a]egritudinibus conueniant : quos vidi effectus referam. Illustrem Mantuanum Marchionem menses. vij podagricus dolor sine interpolatione molestauerat : & adeo crudeliter, vt coacti medici, non solum domesticis stupefactiuis vsi sunt: sed interdum opij , drac.ij.cu[m] camomellino oleo concutientes, pedem no[n] solum semel: sed pluriues embrochauerunt. remittebatur dolor. Sed in totu[m]

potuit amoueri numquam. Miror cur ex embrochatione illa tam co[n]tinua pes vitam non perdiderit. Pr[a]efatus dominus terna vice balneatus dolorem ex toto perdidit : vt tame[n] membrum vlterius confortaret : & omnem malam qualitatem si qua derelicta fuisset, amoueret, pluribus se item vicibus infrascriptum obseruans ordinem balneauit. Na[m] sero tibias in c[a]eno extrinseci balnei per mediam amplius hor[a]e partem, ad genu vsq[ue] tenebat. Mane vero balnea ciuitatis intrabat. Isto itaq[ue] observato regimine, infra dies.xx dolore um ex toto dereliquit ; & isto tempore fuit vltra solitu[m] impinguatus. Estensis Marchio podagrico dolore saepe detentus ex balneis ipsis proficuum grande suscepit. Quidam Casalensis ex dolore genu ia[m] annis aliquot tra[n]sactis, sine baculo ire haud quaquam poterat : magna item cum poena : qui in ciuitatis balneo, mane intrans cum sero tibias in extrinseco c[a]eno tenens, in die decima baculum deferuit ; & dehinc sine poena, quo voluit prolibito iuit.  Parmensis quidam, propter casum equi super pedem, iam elapso vno anno claudicabat, pedem illum indignatum habebat : nec magno sine dolore incedere poterat. Et tam in coeno q[?] balneo pluries intrans, fuit sanitati restitutus &c.

Ibi quoq[ue] quida[m] conciuis meus aderat qui propter qua[n]da[m] chronica[m] [a]egritudinem iam decem annis tibiarum dolore poterat perire : qu[a]e per sa[e]pe etiam tumescebant. cum tam in coeno quam balneo inscriptum ordinem per. xij. solum dies obseruans, Papiam liber accessit. Armigerum ite[m], qui propter varias percussio[n]es manus flectere nequibat post tertiam balneatione[m], liberu[m] motum manibus pro libito dabat.  Erat & alius qui sub castro quodam, velut Stephanus lapidatus tam brachium, quam manum paralyticum habebat, his consilio meo vsus, nucham embrochauit: & in octo diebus liber facus est. Est enim in vno balneoru[m] angulo in suprascriptum lapideu[m] quodda[m], q[?] vbi embrochari opus est aqua fontis impellitor : q[?] postea ab eo guttati[?] descendit : & sic quodlibet membrum facile embrochari potest. Alter antiquum tinnitum aurium patie[n]s, super caput embrocham, recepit. in totu[m] ille ti[n]nitus recessit.

Erat alter propter antiquu[m] catarrhi desce[n]sum, asthmaticus : & adeo i[n] anhelitu difficultat[us], vt vixire posset : is interdum balneu[m] ingressus est : & aliquando ceruice[m] embrochauit : qua[m]doq[ue] vero summo mane aque fontis pintam vna[m] : & vltra bibebat : sed mane illo balneum no[n] intrabat: qui in.xv.dierum i[m]patio anhelium cum dei auxilio recuperauit: & curatus est. Calculosus alter de aqua illa copiose bibens, arenularum copiam ad extra mandauit. Quidam colicus ex aqua fontis clysteria cum oleo & benedicta aliquot vicibus recepit : qu[a]e muccosae materiae quantitatem magnam eduxeru[n]t : & statim bonus colicus liberatus est.

Alius defectu lapidis mingere non valens ad tertium vsque coelum lamentabiles voces mittebat, qui de aqua illa copiose bibens die eadem lapidem ad extra per frusta mandauit. Alius a vulgaribus leprosus reputatus, per dies.xx.se quaq[ue] die balneauit & mundis factus est.  Quidam dominus Iaco[bus] de insula Vir borianae cardinalis &c. fere omnibus in membris ab artetico tenebatur : cuius causa suae personae impotens nec equitare, nec suis pedibus ambulare poterat : qui de nostrorum balneorum virtutibus audiens : illuc super lectica deportari se fecit : & ordinate se balnea[n]s paucos infra dies sanitati restitutus Ianuam galiarditer accessit.  Ego autem dum in Heriensi studio legerm ad hec balnea nobilem qua[n]dem mulierem mandaui: qu[a]e antiquu[m] vuluae casum, adeo periculosum interdu[m] patiebatur, vt suffocari persaepe crederet : haec semel in die ceruicem embrochabat : vice vero alia se balneans libera domu[m] redijt.  Cuidam vero afeliticae vt ea se solum balnearet iniunxi. Sed cuius quidam qui balneorum illorum experientia didicerat : vt mane pintam vnam illius aqu[a]e biberet, consuluit: & die alia in vesperis solum balneum intraret. h[a]ec sanitatus recuperand[a]e cupida, tres interdum aqu[a]e pintas mane vna bibebat :& per dies.xl. hoc continuans. s. se interdum balnea[n]do. interdum vero aquam bibendo, libera facta est. Alia: vt vulgarium mulieru[m] verbo vtar : propter antiquu[m] menstruoru[m] alborum fluxum nunquam conceperat : & erat interdum materia illa adeo f[o]etens vt ipsamet odio seipsam haberet : purgata, ad balnea h[a]ec iuit : qu[a]e non iustu meo : sed sponte sua pers[a]epe de fontis aqua bibebat : & illis albis menstruis expurgatis cu[m] domi fuit, pr[a]egnans facta, puellam enixa est.

De his nostris balneis miranda recensere possem : quorum partem ipse vidi : & partem a fide dignis accepi : qu[a]e si omnia describere vellem : t[a]edio nimium lege[n]tes afflicerem qui hoc tempore verbis omissis ad actum practicum immediate deue nire cupiu[n]t. Sed illorum aqu[a]e vsum balneoru[m] co[n]siderate ex minera : his quoq]ue] quos vidi effectibus euidenter concludi potest, ea frigidis [a]egritudinibus conualere quam maxime : vt est antiquus dolor capitis, paralysis, spasmus, tremor, tortura oris, lethargia, obliuio, congelatio, abundantia frigidi catarrhi, & vbere valent omnibus neruoru[m] frigidis aegritudinibus. valent item lacrymaru[m] exubera[n]ti[a]e, descensui aqu[a]e cum primo catarat[a]e, sibilo

aurium, oppilatio[n]ibus a frigida humiditate prouenientibus. valent item defectui odoratus, mollificationi linguae, defectui gustus, stupori, ac ipsorum co[n]gelationi, mollificationi gingiuarum, fluxui humiditatum ab ore, tussi, asthmati : & frigidis [a]egritutudinib[us] stomachi : icteriti[a]e nigr[a]e, cachexi[a]e, hydropsi. vale[n]t iliacis ac colicis, vermes neca[n]t, matricum humiditates desiccant. Sciaticos vero, podagricos & chiragricos curant. Et aliter omnibus iuncturarum [a]egritudinibus qu[a]e sunt ab humoribus frigidis subueniunt : scabiosos liberant, & leprosis co[n]ferunt : ac omnibus cutis infectionibus valent. Haec sunt, quibus particularibus [a]egritudinius, h[a]ec nostra sacerrima balnea co[n]ueniu[n]t.

Qualiter ta[m] balneis, quam caeno, quam stuffa, vti debeamus : & de modo fo[n]tis aquam bibendi.   Cap. IIII

Superest balneorum nostrorum conuenientem vsum describere : qui aegritudinibus diuersitate variartur.  Circa hoc igitur sunt infra scripti canones obserua[n]di : & primo nisi factis vniuersalibus euacuationibus in eis intrare nemo audeat. materias enum per corpus fluere faciunt : cuius causa accidentia periculosa facile in repletum corpus inducerent: vt est vertigo, scotomia, epilepsia, apoplexia, paralysis, spasm[us], & talia & omnibus particularibus membris, ad qu[a]e materi[a]e illae raptum habent: nocumenta grandia inducere quoq[ue] possent. vnde ille dilectissimus pr[a]ceptor meus magister Phillipus Mediolan[us]. Ducalis physicus retulit mihi : cu[m] ad haec balnea sancti Philippi cum vno semel adesset : vir quidam valde repletum caput habens, alia sine prouisione, super ceruice[m] embrochationem recepit, ad cuius oculos tunc tanta materia destruxit, q[?] eos perdidit. Summo ergo opere cauendum est, ne sine prouisione balnea quisquam intret. Et vice prima no[n] ibidem diu moram faciat : deinde vero quin[que] ad minus horis a prandio distantibus se quoq[ue] balneet. Sane vbi ex his fuerit, qui resoluu[n]tur facile per duas horas : vel circa serum val ante i[n]gressum balnei, vitellos duos ouorum recentium assumat : co[n]fectionem aliquam restauratiuam, vel aliquod tale : semper in balneo tantsa sit mora, quantum eum ibi stare delectat : vel donec digitoru[m] pulpae in rugis contract[a]e, fuerint : c[a]eteris tamen paribus longius mane, quam sero balneis immorandum erit : Cunq[ue] ab eis egreditur, lectu[m] intret : & nea frigido tangatur aere se pa[n]nis cooperiat : dehinc in lecto sudorem tolleret : & cum minuere tame[n] perceperit : abstergatur : se postea induat & per aerem aliquantulum distantem a balneo per morulam mbulet : successiue vero cibum boni chymi

aut nutrime[n]ti & facilis digestionis recipiat. ab immoderato tamen cibi & potus vsu: & ab alijs huiusmodi se custodiat : & a coitu quam maxime.

Et quia secundum diuersitatem [a]egritudinum diuersimode alijs balneis vtimur : qui verbi gratia, aegritudinem neruorum patiuntur : no[n] modo corpus totum balneari necesse est: sed pers[a]epe loca vbi nerui sensum & motum membris laesis da[n]tes oriuntur, embrochant. Secundp interdum nucha: aliquando dorsi spondyles; & quandoq[ue] me[m]bra c[a]etera secundum exigentia[m] embrocha[n]tur : regulariter vero est super me[m]bru[m] illud embrochatio fie[n]da : a quo nerui qui membro l[a]eso deseruiu[n]t, oriuntur.  Nonnulli quoq[ue] in cooperto balneo se libentius balneant : quod non laudo. nam vapores ab eo eleuati : male tamen spirant : & in se reflexos balnea[n]tis caput plurimu[m] reple[n]t. p[ro]pter quod no[n]nunquam accidentia pessima co[n]sequuntur, velut vertigo : scotomia : paralysis & c. Sed si pluuiae vel aliquod tele interdum balnean[ti fuerint impedimento : coopertum tu[n]c balneu[m] intrare poterit.

At hi qui tibiarum dolore vexantur, seu inflatas habuerint, in extrinsecoru[m] fontium c[a]eno eas tenere perutile erit. Id enim dolore[m] tollit : tumorem remouet, & stypticitate sua eas valde confortat: si vt deinceps humores desce[n]dere nequea[n]t : de quo ipse mirabiles vidi effectus. Quod si ad vniuersales corporis humiditates desicca[n]das, totum balneare necessariu[m] sit, mane viuitatis balneu[m] intret : sero vero c[a]enu[m]. plurimi quoq[ue] tibias suas super vno perforato lapide, qui super quoda[m] fontis balneo situs est, stuffant. Sed eas in extrinseco caeno tenere, vtilius est. Accidit item laepe vt marasmati, seu resolutioni parati, tibiarum inflatione, seu dolore moleste[n]tur. Tale itaq[ue] c[a]enum intrare, quam balneum pr[a]estat. Stuffare quoq[ue] se vole[n]tes caute id faciant. Na[m] aer stuff[a]e vaporibus aqu[a]e fontis repletus est : quare ad intra corpus maxime penetrat, & homores subtilians multo fortius qua[m] balneum sudare facit. Et ideo in principio vita[n]da est quia in repleto corpore materias magis quam balneum fluere facit, & impetuosius quidem : itaq[ue] malorum accide[n]tium causa esse potest. Sed circa fine ea perutilior erit. Na[m] si qu[a]e materie grossae i[n] corpore derelict[a]e fuerint, facilius per stuffam quam per balneum subtiliantur, & in sudore conuersae etiam facilius euaporant. Rursus hic balneorum nostroru[m] aqua est ad bibe[n]du[m] vtilis. Nam vt supra tetigi, quidam in balneo existentes de ea bibunt : quia sitim extinguit & ve[n]trem laxat. Sed asthmatici, hydropici, calculosi, iliaci, colici, stomachici, & co[n]similes de ea secu[n]du[m] dispositione[m], vnaum, duas aut plures illius aqu[a]e pintas, vtiliter interdum bibunt. Euius mensuram in iudicio asta[n]tis medici derelinquo : sed qui aquam illa[m] mane biberit, ad sero vsq[ue] balneu[m] non intret : ne assumpta aqua qu[a]e a circunferentia ad centrum trahit, operationem impediat. Et sic habes tam balneandi, quam in caeno standi, stuffandiq[ue], aquam quoque bibendi modum.

De modo succurrendi accidentibus, quae ex his balneis accide[n]t : qua[n]do perfectiora sut : & qua[n]tu[m] sit ibi te[m]pus immora[n]du[m].   Cap V.

Diuersa accidentia balneantibus nonnunq[ue] accide[n]t : vt est tam ad oculos, quam ad nares, aures, palatu[m], quam alias ad partes capitis materiei defluxus.  Et iterum balnea illa hepar calidum superincendunt : renes item : sitim aliqua[n]do inducunt: & corpus nonnunquam styptica[n]t. His omnibus quomodo succurrendum sit in pr[a]esenti exemplo per ordinem describetur : & quando item perfectiora sunt : & tandem quantum sit ibi tempus immorandu[m].   Qui ergo cerebru[m] plurimas humiditates habe[n]s, exiccare cupit super ceruice[m], embroca[m] vt recipiat, necesse ets. Ne itaq[ue] ad oculos siue ad alia capitis me[m]bra materia defluat: qu[a]e plerunq[ue] est visus deperditionis causa, & aliarum aegritudinum pessimarum, antequa[m] ceruix embrocetur, tempora atq[ue] frons ex oleo myrtino cum masticino mixta erunt perugenda.  Vel facias fic. recip. ol ei myrti.olei masti. a[n]n drach.j pulueris myrtillorum: cypres. bistor. masti. terrae sigil.ana. scrup.ij ceraeparum: & fiat vngue[n]tum. quo tempora atq[ue] frons perungatur.  Qui aute[m] hepar calidum nimis habe[n]t, eum ante ingressum balnei ex ceroto sandalino perungant. Vel facias sic. recip. vnguenti al. Gal. vnc.ij.camphor[a]e & hoc vbi magna affuerit fla[m]ma. drach. ij. sanda. ru. spodij ro. a[n]n vnc.5.incorporentur simul paru[m] aceti commiscendo : & hepati vnctio fiat.   Ist[a]e pariter inunctiones renibus calidis conuenirent, ad quos semper aduertendu[m] est. Vidi enim aliquos qui nullam aliam renibus prouisionem facie[n]tes, intantum percalefacti sunt : vt ex vrinae adustione, ardorem incurrerent. dehinc excoriationem : successiue ylcus : & mortem finaliter. Ad hoc igitur semper me[n]tem habeas. Syrupi item aceto. drach.ij.vel de ribes, de succo acetosae de acetositate citri : de lymonibus, de agresta, vel consimilis cum.drach.iij.aqu[a]e endi exhibere in aurora multum confert : & isto modo, dum existu[n]t in balneo ex potatione aquae fontis plurimu[m] securat, quam nisi hepar & renes calidos habentibus omnibus laudo. Verum cu[m] zuccaro cando, pomis granatis, marenata vel aliqua huiusmodi confectione, seu cu[m] aliquo ex tactis syrupis deludere sitim bonum est. Ab exitu tamen balnei non sic immediate quicquam frigidi actualiter, bibendum erit.

Corporis stypiticitati cu[m] clysteribus : ac co[m]munibis suppositorijs sucurre[n]dum est. Et talia sero vel mane, antequam quis balneum intret, fienda sunt. At quide[m] clysteria, & talia abomina[n]tes per parum, antequam ea balnea intrent de aqua fontis, pintam dimidiam bibant, si non plus. Illa autem ventrem laxat. Alij ante c[a]enam vel cum dormitum eu[n]t, pilulas de hiera simplici, alefanginas vel consimiles, in quibus nullum laboriosum solutiuum ingrediatur assumunt : & mane antequa[m] sit balneandi hora, suam operationem perficiu[n]t.

Et hi tam sero qua[m] mane balnea ingredi possunt. Alij mannam, cassiam, tamarindos, vel aliquod simile recipiunt. Nam laborioisa pharmaca vitanda sunt omnia: sed sint omnes, qui solutiuum recipiunt per os, moniti, ne balneum donec solituum operationem suam perfecerit ingredia[n]tur.

Eligendum balnei tempus est mensis Maij. Tunc enim vt habitum est supra, balnea illa sunt in suo esse perfecto. Sunt de mense Septe[m]bris conuenientia : non sic veluti in Maio virtuosa.  Balneandi autem mora secu[n]dum diuersitatem [a]egritudinu[m] variatur. vnde si quis humidis valde fuerit ; & a tali humiditate aegritudo ipsa prouenerit per mensem integrum balneare se potest. Qu[a]econq[ue] tame[n] fuerit aegritudo dierum.xv. terminus minor erit. Non eni[m] videtur in corpus minori te[m]pore suam virtute[m] imprimere.  Postquam balneatus domum redierit, per menses ad minus fex tam in cibo quam in potu, quam in alijs non naturalibus rebus eodem se debet regimine, quo in balneo, gubernare. Nam balnea ipsa qualitatem vnam in corpus derelinquunt, qu[a]e in eum per assignatum tempus agit continue.  Et huiusmodi causa ab extraordinarijs caue[n]dum est. Habes itaque qualiter accidentibus, qu[a]e a balneo prouvenire possunt, succurrendum sit : ibi standum : ac qualiter balneatus domum reuersus, se habeat custodire : qu[a]e pr[a]esentis capituli intentionis fuerant.

Finis Tractatus de balneis Montisferrati.